monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, Epistolae, 153, 6, 20. <<<     >>> 22.

Augustinus, Epistolae, 153, 6, 21.

1 Illud vero fidentissime dixerim, eum qui pro homine ad hoc intervenit ne male ablata restituat, et qui ad se confugientem, quantum honeste potest, ad restituendum non compellit, socium esse fraudis et criminis.
2 Nam misericordius opem nostram talibus subtrahimus, quam impendimus: non enim opem fert qui ad peccandum adiuvat, ac non potius subvertit atque opprimit.
3 Sed numquid ideo nos aut exigere, aut ad exigendum tradere, vel possumus vel debemus?
4 Agimus quantum episcopalis facultas datur, et humanum quidem nonnunquam, sed maxime ac semper divinum iudicium comminantes.
5 Nolentes autem reddere, quos novimus et male abstulisse et unde reddant habere, arguimus, increpamus, et detestamur; quosdam clam, quosdam palam, sicut diversitas personarum diversam videtur posse recipere medicinam, nec in aliorum perniciem ad maiorem insaniam concitari.
6 Aliquando etiam, si res magis curanda non impedit, sancti altaris communione privamus.
Augustinus HOME