monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, Epistolae, 153, 6, 19. <<<     >>> 21.

Augustinus, Epistolae, 153, 6, 20.

1 Quod autem in epistola tua sequitur, ubi dicis, Verum nunc, ut mores nostri sunt, et sceleris poenam cupiunt sibi homines relaxari, et id propter quod scelus admissum est possidere; pessimum hominum genus commemoras, cui poenitendi medicina omnino non prodest.
2 Si enim res aliena, propter quam peccatum est, cum reddi possit, non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur: si autem veraciter agitur, non remittetur peccatum, nisi restituatur ablatum; sed, ut dixi, cum restitui potest.
3 Plerumque enim qui aufert, amittit; sive alios patiendo malos, sive ipse male vivendo, nec aliud habet unde restituat.
4 Huic certe non possumus dicere, Redde quod abstulisti, nisi cum eum habere credimus et negare.
5 Ubi quidem si aliquos sustinet a repetente cruciatus, dum existimatur habere quod reddat, nulla est iniquitas; quia etsi non est unde luat ablatam pecuniam, merito tamen dum eam per molestias corporales redhibere compellitur, peccati quo male ablata est, poenas luit.
6 Sed inhumanum non est etiam pro talibus intercedere, tanquam pro reis criminum; non ad hoc ut minime restituantur aliena, sed ne frustra homo in hominem saeviat, ille praesertim qui iam remisit culpam, sed quaerit paecuniam, et si fraudari metuit, non expetit vindicari.
7 Denique in talibus causis, si persuadere potuerimus eos pro quibus intervenimus, non habere quod poscitur, continuo nobis eorum molestiae relaxantur.
8 Aliquando autem misericordes et in ipso dubio nolunt homini pro incerta pecunia certa inferre supplicia.
9 Ad hanc misericordiam vos etiam nos provocare et exhortari decet: melius enim, etiamsi habet, amittis, quam si non habet, aut excrucias, aut occidis.
10 Sed pro istis magis apud eos qui repetunt, quam apud eos qui iudicant, intercedere convenit; ne ipse videatur auferre, qui cum habeat potestatem, non cogit reddere: quamvis in cogendo ita debeat adhibere integritatem, ut ne amittat humanitatem.
Augustinus HOME