Augustinus, Epistolae, 153, 6, 19.
1 | Prodest ergo et severitas vestra, cuius ministerio quies adiuvatur et nostra; prodest et intercessio nostra, cuius ministerio severitas temperatur et vestra. |
2 | Non vobis displiceat quod rogamini a bonis; quia nec bonis displicet quod timemini a malis. |
3 | Nam hominum iniquitatem etiam apostolus Paulus non tantum de iudicio futuro, verum etiam de praesentibus vestris securibus terruit, asserens et ipsas ad dispensationem divinae providentiae pertinere. |
4 | Omnis, inquit, anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas, nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. |
5 | Quapropter qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi iudicium acquirunt: principes enim non sunt timori boni operis, sed mali. |
6 | Vis autem non timere potestatem? |
7 | Bonum fac, et habebis laudem ex illa: Dei enim minister est tibi in bonum. |
8 | Quod si malum feceris, time; non enim frustra gladium portat: Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit. |
9 | Ideoque necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed et propter conscientiam. |
10 | Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum perseverantes. |
11 | Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. |
12 | Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 1-8). |
13 | Haec verba Apostoli, utilitatem vestrae severitatis ostendunt. |
14 | Proinde sicut dilectionem iussi sunt terrentibus debere qui timent, ita dilectionem iussi sunt timentibus debere, qui terrent. |
15 | Nihil nocendi cupiditate fiat, sed omnia consulendi charitate; et nihil fiat immaniter, nihil inhumaniter. |
16 | Ita formidabitur ultio cognitoris, ut nec intercessoris religio contemnatur; quia et plectendo et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut vita hominum corrigatur. |
17 | Quod si tanta est perversitas et impietas, ut ei corrigendae nec disciplina possit prodesse, nec venia; a bonis tamen intentione atque conscientia quam Deus cernit, sive severitate, sive lenitate, nonnisi officium dilectionis impletur. |