monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, Epistolae, 153, 6, 17. <<<     >>> 19.

Augustinus, Epistolae, 153, 6, 18.

1 Sic etiam cum intercedimus pro peccatore damnando, sequuntur aliquando quae nolumus; sive in ipso qui nostra intercessione liberatur, ut vel immanius impunita grassetur audacia, subdita cupiditati, ingrata lenitati, atque unus morti ereptus plurimos necet; vel ipso per beneficium nostrum in melius commutato, moribusque correcto, alius male vivendo pereat, sibique huius impunitate proposita, talia vel graviora committat.
2 Non, ut opinor, haec mala imputanda sunt nobis, cum intercedimus vobis: sed potius illa bona quae, cum id facimus, intuemur et volumus; id est commendatio mansuetudinis ad conciliandam dilectionem verbo veritatis, et ut qui liberantur a temporali morte, sic vivant, ne in aeternam, unde nunquam liberentur, incurrant.
Augustinus HOME