monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, Epistolae, 153, 6, 16. <<<     >>> 18.

Augustinus, Epistolae, 153, 6, 17.

1 Plurimum autem interest quo animo quisque parcat.
2 Sicut enim est aliquando misericordia puniens, ita et crudelitas parcens.
3 Nam, ut exempli gratia manifestum aliquid ponam, quis non crudelem verius dixerit eum qui puero pepercerit volenti obstinatissime de serpentibus ludere?
4 quis autem non misericordem qui talia prohibens, contemptorem verborum etiam verberibus emendaverit?
5 et ideo non usque ad mortem protendenda est disciplina, ut sit cui prodesse possit.
6 Quanquam etiam cum homo ab homine occiditur, multum distet utrum fiat nocendi cupiditate, vel iniuste aliquid auferendi, sicut fit ab inimico, sicut a latrone; an ulciscendi vel obediendi ordine, sicut a iudice, sicut a carnifice; an evadendi vel subveniendi necessitate, sicut interimitur latro a viatore, hostis a milite.
7 Et aliquando qui causa mortis fuit, potius in culpa est, quam ille qui occidit; velut si quisquam decipiat fideiussorem suum, atque ille pro isto supplicium legitimum luat.
8 Nec tamen omnis qui causa alienae mortis est, reus est.
9 Quid si enim quisquam stuprum petat, seseque, si non impetraverit, interimat?
10 quid si filius timens patris pia verbera, praecipitio pereat?
11 quid si alius homine liberato, vel ne alius liberetur, sibi ipse mortem inferat?
12 Num propter istas alienarum mortium causas, aut sceleri consentiendum est, aut vindicta peccati, quae non fit nocendi, sed corrigendi studio, etiam paterna tollenda, aut opera misericordiae cohibenda sunt?
13 Haec cum accidunt, debemus eis humanum dolorem; non propter illa, ne accidant, recte factorum reprimimus voluntatem.
Augustinus HOME