monumenta.ch > Augustinus > 16
>>> Augustinus, Epistolae, 153, 6, 17.

Augustinus, Epistolae, 153, 6, 16.

1 Nec ideo sane frustra instituta sunt potestas regis, ius gladii cognitoris, ungulae carnificis, arma militis, disciplina dominantis, severitas etiam boni patris.
2 Habent ista omnia modos suos, causas, rationes, utilitates.
3 Haec cum timentur, et coercentur mali, et quietius inter malos vivunt boni: non quia boni pronuntiandi sunt qui talia metuendo non peccant, non enim bonus est quispiam timore poenae, sed amore iustitiae; verumtamen non inutiliter etiam metu legum humana coercetur audacia, ut et tuta sit inter improbos innocentia, et in ipsis improbis dum formidato supplicio frenatur facultas, invocato Deo sanetur voluntas.
4 Sed huic ordinationi rerum humanarum contrariae non sunt intercessiones episcoporum; imo vero nec causa, nec locus intercedendi ullus esset, si ista non essent.
5 Tanto enim sunt intercedentium et parcentium beneficia gratiora, quanto peccantium iustiora supplicia.
6 Nec ob aliud, quantum sapio, in Veteri Testamento, antiquorum temporibus Prophetarum severior Legis vindicta fervebat, nisi ut ostenderetur recte iniquis poenas constitutas: ut quod eis parcere Novi Testamenti indulgentia commonemur, aut remedium sit salutis, quo peccatis parcatur et nostris; aut commendatio mansuetudinis, ut per eos qui parcunt, veritas praedicata non tantum timeatur, verum etiam diligatur.
Augustinus HOME