monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Epistolae, 153, 5, 14. <<<    

Augustinus, Epistolae, 153, 5, 15.

1 Quidquid autem post eam quae fit in Baptismo, abolitionem peccatorum, in hac vita manendo peccamus, etiamsi non tale sit quod a divinis removeri compellat altaribus, non dolore sterili, sed misericordiae sacrificiis expiatur.
2 Quod ergo agimus ut faciatis intercedentibus nobis, Deo nos noveritis offerre pro vobis.
3 Indigetis enim misericordia quam praebetis; et videte quis dixerit, Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38).
4 Quanquam etiamsi ita viveremus, ut non esset quare diceremus, Dimitte nobis debita nostra; quanto a nequitia purior animus esset, tanto clementia plenior esse deberet, ut si non compungeremur sententia Domini dicentis, Qui vestrum est sine peccato, prior in illam lapidem iaciat, ipsius qui hoc dixit sectaremur exemplum, qui cum esset utique sine peccato, ait mulieri quam perterriti illi reliquerant: Nec ego te damnabo; vade, iam deinceps noli peccare.
5 Potuit enim metuere flagitiosa mulier ne illis discedentibus, qui sua peccata cogitaverant ut peccato parcerent alieno, illam iustissime iam ipse damnaret qui erat sine peccato.
6 At ille non conscientia pavidus, sed plenus clementia, cum illa respondisset a nemine se fuisse damnatam, Nec ego te, inquit, damnabo: tanquam diceret, Si malitia tibi parcere potuit, quid metuis innocentiam?
7 Et ne delictorum non donator, sed approbator videretur; Vade, ait, iam deinceps noli peccare; ut se homini pepercisse, non hominis culpam sibi placuisse monstraret.
8 Iam vides igitur de religione descendere, nec nos societate criminum obstringi, quod intercedimus plerumque etiam pro sceleratis, etsi non scelerati, tamen pro peccatoribus peccatores, et quod veraciter potius quam iniuriose dictum accipias, puto quod apud peccatores.
Augustinus HOME