monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, 153, 5, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, 153, 5, 13.

1 Idcirco ipse Dominus, quos dicit bonos propter participationem gratiae divinae, eosdem etiam malos dicit propter vitia infirmitatis humanae; donec totum quo constamus, ab omni vitiositate sanatum, transeat in eam vitam, ubi nihil omnino peccabitur.
2 Nam utique bonos docebat orare, non malos, quibus praecepit ut dicerent, Pater noster, qui es in coelis.
3 Ex hoc enim boni quo filii Dei, non natura geniti, sed gratia facti, tanquam hi quibus recipientibus eum, dedit potestatem filios Dei fieri (Ioan. I, 12).
4 Quae generatio spiritualis, more Scripturarum, etiam adoptio nominatur, ut distinguatur ab illa generatione Dei de Deo, coaeterni de aeterno, unde scriptum est: Generationem eius quis enarrabit (Isai. LIII, 8)?
5 Cum ergo bonos esse demonstraverit, quos voluit Deo veraciter dicere, Pater noster, qui es in coelis; praecepit tamen ut in eadem oratione inter caetera dicerent: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
6 Quae debita esse peccata, quamvis manifestum sit, postea tamen manifestius declaravit dicens: Si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et Pater vester peccata vestra (Matth. VI, 9, 12, 14).
7 Hanc orationem baptizati orant, nec est prorsus praeteritorum aliquid peccatorum, quod non baptizatis in sancta Ecclesia dimittatur.
8 Sed postea vivendo in hac fragilitate mortali, nisi contraherent quod dimittendum esset, non veraciter dicerent, Dimitte nobis debita nostra.
9 Boni ergo, in quantum filii Dei sunt; in quantum autem peccant (quod sua non mendaci confessione testantur), utique mali sunt.
Augustinus HOME