monumenta.ch > Augustinus > 12
>>> Augustinus, Epistolae, 153, 5, 13.

Augustinus, Epistolae, 153, 5, 12.

1 Ego quidem intuens, mores tuos, appellavi te virum bonum; sed tu intuens verba Christi, dic tibi ipsi: Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18).
2 Quod cum verum sit (hoc enim Veritas dixit), nec ego tamen illud existimari debeo fallaci assentatione dixisse, et dominicis verbis quasi contrarius exstitisse, ut cum ille dicat, Nemo bonus, nisi unus Deus, ego te appellaverim virum bonum: non enim et ipse Dominus contraria sibi locutus est, ubi ait, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Luc VI, 45).
3 Deus ergo singulariter bonus est, et hoc amittere non potest; nullius enim boni participatione bonus est, quoniam bonum quo bonus est, ipse sibi est: homo autem cum bonus est, ab illo bonus est; quod a seipso esse non potest.
4 Illius enim spiritu boni fiunt, quicumque boni fiunt; cuius capax creata est nostra natura per propriam voluntatem.
5 Pertinet ergo ad nos, ut boni simus, accipere et habere quod dat qui de suo bonus est: quo quisque neglecto, de suo malus est.
6 Proinde in quantum homo recte agit, id est, scienter et amanter et pie bonum operatur, in tantum bonus est: in quantum autem peccat, id est, a veritate et charitate et pietate deviat, in tantum malus est.
7 Quis autem est in hac vita sine aliquo peccato?
8 Sed eum dicimus bonum, cuius praevalent bona; eumque optimum, qui peccat minimum.
Augustinus HOME