Augustinus, Epistolae, 153, 4, 11.
1 | Postremo ipse Dominus apud homines intercessit, ne lapidaretur adultera, et eo modo nobis intercessionis commendavit officium; nisi quia ille terrendo fecit, quod nos petendo. |
2 | Ille enim Dominus, nos servi sumus: verumtamen ille sic terruit, ut omnes timere debeamus. |
3 | Quis enim est nostrum sine peccato? |
4 | Quod cum illis dixisset a quibus ei offerebatur punienda peccatrix, ut qui sciret se esse sine peccato, prior in illam lapidem mitteret; cecidit saevitia, tremente conscientia: tunc enim ex illa iam congregatione dilapsi, solam misericordi miseram reliquerunt. |
5 | Cedat huic sententiae pietas Christianorum, cui cessit impietas Iudaeorum: cedat humilitas obsequentium, cui cessit superbia persequentium: cedat confessio fidelis, cui cessit simulatio tentatoris. |
6 | Malis parce, vir bone: quanto melior, tanto esto mitior; quanto fic celsior potestate, tanto humilior fiere pietate. |