monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 153, 4, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 153, 4, 10.

1 Si ergo cogitata infirmitate communi, et accusatorius dolor, et iudicatorius rigor frangitur; quod tandem censes pro reis esse debere, vel defensoris vel intercessoris officium?
2 quandoquidem et vos viri boni qui nunc iudices estis, et in foro aliquando versati causas hominum suscepistis, scitis quam libentius defendere quam accusare soleretis.
3 Et tamen defensor ab intercessore plurimum distat: nam ille diluendis vel obtegendis criminibus operam maxime impendit; intercessor autem etiam cum de culpa constat, pro poena removenda vel temperanda curam gerit.
4 Hoc sunt apud Deum pro peccatoribus iusti; hoc pro se ipsi peccantes invicem ut faciant admonentur: nam scriptum est, Confitemini invicem peccata vestra, et orate pro vobis (Iacobi V, 16).
5 Has sibi partes humanitatis, ubi potest, omnis homo apud hominem vindicat.
6 Nam quod ipse quisque domi suae puniret admissum, in alterius domo vult impunitum.
7 Sive enim adhibeatur apud amicum, sive ille cuiquam in quem potestas ulciscendi est se praesente succenseat, sive irascenti fortuito superveniat; non iustissimus, sed inhumanissimus iudicatur, si non interveniat.
8 Scio ego te ipsum cum aliis amicis tuis in ecclesia Carthaginensi intercessisse pro clerico, cui merito succensebat episcopus; et utique nullum ibi discrimen sanguinis sub incruenta disciplina timebatur: nec cum id, quod etiam vobis displicebat, inultum esse velletis, tanquam delicti approbatores vos iudicabamus, sed tanquam humanissimos intercessores audiebamus.
9 Si ergo vobis fas est ecclesiasticam correptionem intercedendo mitigare; quomodo episcopus vestro gladio debet intercedere, cum illa exeratur ut in quem exeritur bene vivat, iste ne vivat!
Augustinus HOME