Augustinus, Epistolae, 153, 4, 9.
1 | Nam cum ad Dominum Christum Iudaei adduxissent mulierem in adulterio comprehensam, eumque tentantes dicerent quod iussa esset Lege lapidari, ac deinde quaererent quid de illa ipse praeciperet; respondit eis: Qui sine peccato est vestrum, prior in eam lapidem iaciat (Ioan. VIII, 7). |
2 | Ita nec Legem improbavit, quae huiusmodi reas iussit occidi; et illos terrendo ad misericordiam revocavit, quorum iudicio haec posset occidi. |
3 | Puto quod hac sententia Domini audita, si praesens fuit etiam maritus ipse qui violatam sui tori fidem vindicari postulabat, exterritus animum ad voluntatem parcendi ab ulciscendi cupiditate deflexit. |
4 | Nam quomodo non est admonitus accusator ne suas persequeretur iniurias, quando ipsi iudices ita sunt a vindicando prohibiti, qui in adultera punienda, non privato dolori compellebantur servire, sed Legi? |
5 | Unde Ioseph, cui virgo Maria, Domini mater, fuerat desponsata, cum eam comperisset esse praegnantem, cui se noverat non esse commixtum, et ob hoc nihil aliud quam adulteram credidisset, puniri tamen eam noluit; nec approbator flagitii fuit Nam haec voluntas eius etiam iustitiae deputatur: ita quippe de illo scriptum est, Et cum esset homo iustus, et nollet eam divulgare, statuit eam occulte dimittere. |
6 | Haec eo cogitante, apparuit illi angelus qui doceret esse numinis, quod ille putaverat criminis (Matth. I, 18-20). |