1 | Cum igitur super peccatores tanta sit patientia, tanta misericordia Dei, ut in hac temporali vita moribus emendatis, non damnentur in aeternum; qui nullius quae sibi praebeatur exspectat misericordiam, quoniam nemo est illo beatior, nemo potentior, nemo iustior: quales non esse oportet homines erga homines, qui hanc vitam nostram quantacumque laude cumulemus, eam sine peccato esse non dicimus? |
3 | Proinde licet accusatoris alia persona sit, alia defensoris, alia intercessoris, alia iudicis, de quorum propriis officiis nimis longum est, et non necessarium hoc sermone disserere; sic tamen etiam ipsos criminum ultores, atque in hoc officio non ira propria concitatos, sed legum ministros, nec suarum, sed alienarum examina tarum iniuriarum vindices, quales iudices esse debent, terruit censura divina, ut cogitarent sibi propter sua peccata Dei misericordiam necessariam, nec putarent ad culpam sui officii pertinere, si quid erga eos misericorditer agerent, quorum vitae necisque haberent legitimam potestatem. |