Augustinus, Epistolae, 153, 3, 7.
1 | In tantum autem hominum aliquando iniquitas progreditur, ut etiam post actam poenitentiam, post altaris reconciliationem, vel similia vel graviora committant: et tamen Deus facit etiam super tales oriri solem suum; nec minus tribuit quam ante tribuebat largissima munera vitae ac salutis. |
2 | Et quamvis eis in Ecclesia locus humillimae poenitentiae non concedatur; Deus tamen super eos suae patientiae non obliviscitur. |
3 | Ex quorum numero si quis nobis dicat, Aut date mihi eumdem iterum poenitendi locum, aut desperatum me permittite, ut faciam quidquid libuerit, quantum meis opibus adiuvor, et humanis legibus non prohibeor, in scortis, omnique luxuria, damnabili quidem apud Dominum, sed apud homines plerosque etiam laudabili: aut si me ab hac nequitia revocatis, dicite utrum mihi aliquid prosit ad vitam futuram, si in ista vita illecebrosissimae voluptatis blandimenta contempsero, si libidinum incitamenta frenavero, si ad castigandum corpus meum multa mihi etiam licita et concessa subtraxero, si me poenitendo vehementius quam prius excruciavero, si miserabilius ingemuero; si flevero uberius, si vixero melius, si pauperes sustentavero largius, si charitate, quae operit multitudinem peccatorum (I Petr. VIII, 4), flagravero ardentius; quis nostrum ita desipit, ut huic homini dicat, Nihil tibi ista proderunt in posterum; vade, saltem vitae huius suavitate perfruere? |
4 | Avertat Deus tam immanem sacrilegamque dementiam! |
5 | Quamvis ergo caute salubriterque provisum sit ut locus illius humillimae poenitentiae semel in Ecclesia concedatur, ne medicina vilis minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit; quis tamen audeat dicere Deo: Quare huic homini, qui post primam poenitentiam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis? |
6 | Quis audeat dicere erga istos non agi quod Apostolus ait, Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? |
7 | aut istis exceptis esse definitum quod scriptum est, Beati omnes qui confidunt in eum (Psal. II, 13)? |
8 | aut ad istos non pertinere quod dicitur, Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Dominum (Psal. XXX, 25)? |