1 | Nam quosdam quorum crimina manifesta sunt, a vestra severitate liberatos, a societate tamen removemus altaris, ut poenitendo placare possint quem peccando contempserant, seque ipsos puniendo. |
2 | Nam nihil aliud agit quem veraciter poenitet, nisi ut id quod mali fecerit, impunitum esse non sinat: eo quippe modo sibi non parcenti ille parcit, cuius altum iustumque iudicium nullus contemptor evadit. |
3 | Quod si iniquis et scelestis ille parcendo, eisque vitam salutemque largiendo, etiam plerisque corum quos novit non acturos poenitentiam, tamen exhibet patientiam; quanto magis nos in eos qui correctionem promittunt, et utrum faciant quod promittunt incerti sumus, misericordes esse debemus, ut rigorem vestrum pro eis intercedendo flectamus, pro quibus et Dominum, quem nihil de moribus eorum etiam futuris latet, non tamen impudenter, quia hoc ipse praecepit, oramus! |