Augustinus, Epistolae, 153, 2, 5.
1 | Non, ut opinor, magister ille coelestis impietatem nos diligere praecipit, cum praecipit ut nostros diligamus inimicos, benefaciamus eis qui nos oderunt, oremus pro eis qui nos persequuntur; cum procul dubio, si pie Deum colimus, inimicos atque odiis adversum nos acerrimis incitatos ac persecutores, nisi impios habere non possimus. |
2 | Num igitur diligendi sunt impii? |
3 | num impiis benefaciendum est? |
4 | num pro impiis etiam orandum est? |
5 | Ita plane. |
6 | Qui enim hoc praecipit, Deus est; nec tamen nos hoc pacto societati adiungit impiorum, quibus et ipse parcendo, et vitam salutemque largiendo, non utique sociatur. |
7 | Consilium quippe eius, quantum homini pio nosse donatum est, exponit Apostolus dicens, Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? |
8 | Ad hanc volumus adduci pro quibus intervenimus; non eorum peccatis vel parcimus, vel favemus. |