monumenta.ch > Augustinus > 4
>>> Augustinus, Epistolae, 153, 2, 5.

Augustinus, Epistolae, 153, 2, 4.

1 Noli ergo dubitare hoc officium nostrum ex religione descendere, cum Deus apud quem nulla est iniquitas, cuius summa potestas est, qui non tantum qualis quisque sit videt, verum etiam qualis futurus sit praevidet, qui solus potest in iudicando non labi, quia in cognoscendo non potest falli, facit tamen, sicut Evangelium loquitur, solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos.
2 Cuius mirabilis bonitatis ut simus imitatores, Dominus Christus exhortans, Diligite, inquit, inimicos vestros; benefacite eis qui vos oderunt; et orate pro eis qui vos persequuntur: ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos (Matth. V, 44, 45).
3 Hac indulgentia et lenitate divina multos abuti ad perniciem suam quis nesciat?
4 Quos arguens Apostolus et graviter increpans dicit: Existimas autem, o homo omnis qui iudicas eos qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies iudicium Dei?
5 An divitias benignitatis eius, et patientiae, et longanimitatis contemnis?
6 ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?
7 Secundum autem duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius (Rom. II, 3-6).
8 Numquid quoniam isti in sua nequitia perseverant, ideo Deus in sua patientia non perseverat; per pauca in hoc saeculo puniens, ne divina providentia non esse credatur, et multa servans ultimo examini, ut futurum iudicium commendetur?
Augustinus HOME