Augustinus, Epistolae, 153, 1, 2.
1 | His verbis quem non terreas tuae lenitatis et humanitatis ignarum? |
2 | Unde nos qui te novimus, et haec quaerendi gratia, non decernendi, scripsisse minime dubitamus, aliis verbis tuis ad ista citius respondemus. |
3 | Tanquam enim nos haesitare in hac quaestione nolueris, aut praevidisti quid dicturi essemus, aut admonuisti quid dicere deberemus; et aisti: Tum praeterea accedit hoc quod gravius est. |
4 | Nam omnia peccata videntur veniabiliora, cum is qui reus est correctionem promittit. |
5 | Antequam ergo discutiam quid sit illud gravius quod in epistola tua sequitur, hoc interim quod dedisti accipiam, eoque utar ad molem hanc amovendam, qua nostrae intercessiones posse reprimi videbantur. |
6 | Ideo quippe, quantum facultas datur, pro peccatis omnibus intercedimus, quia omnia peccata videntur veniabiliora, cum is qui reus est correctionem promittit. |
7 | Haec tua est, haec et nostra sententia. |