Augustinus, Epistolae, 153, 1, 1.
1 | Negotiosissimum in republica virum, et non suis, sed aliorum utilitatibus attentissimum, qualem te esse et tibi gratulamur et rebus humanis, nec deserere debemus alloquio, nec occupare prooemio. |
2 | Accipe itaque quod per me, vel nosse voluisti, vel utrum ipse nossem experiri. |
3 | Quod si parvum aut superfluum iudicares, nullo modo inter tam magnas tamque necessarias curas tuas curandum esse censeres. |
4 | Quaeris a me cur officii sacerdotii nostri esse dicamus intervenire pro reis, et nisi obtineamus, offendi quasi quod erat officii nostri minime reportemus. |
5 | Ubi vehementer te dicis ambigere utrum istud ex religione descendat. |
6 | Deinde adiungis qua ratione ita movearis: Nam si a Domino peccata, inquis, adeo prohibentur, ut nec poenitendi quidem copia post primam tribuatur; quemadmodum nos possumus ex religione contendere ut qualecumque illud crimen fuerit, dimittatur? |
7 | Adhuc gravius urges, et dicis, nos probare quod volumus impunitum; et si constat non minus auctorem quam probatorem teneri in omnibus quae peccantur, certum esse nos culpae societate vinciri, quoties eum impunitum esse volumus, qui culpae tenetur obnoxius. |