Augustinus, Epistolae, 152, 3.
1 | Ob haec igitur consulo prudentiam tuam, et me hoc ambiguo quo laboro, absolvi desidero: nec ob aliam causam consultum te putes. |
2 | Caeterum hoc mihi propositum est, ut intercessoribus, praesertim talis meriti qualis tu es, etiam gratiam agam. |
3 | Pleraque enim quae sponte facere videri nolo, ne remissio severitatis alios armet in crimina, opto bonis intercessoribus relaxare, ut quod libens concedo, salva severitate iudicii, alterius merito videatur indultum. |
4 | De scriptis Sanctitatis tuae aliqua mihi promiseras, et non accepi; quaeso ut vel nunc mittas, et ad hanc meam epistolam respondeas, ut quia Sanctitatem tuam interim videre non datur, saltem sermonibus tuis pascar. |
5 | Incolumem Sanctitatem tuam divinitas aeterna tueatur aevo largissimo, domine merito venerabilis, et vere colende pater. |