Augustinus, Epistolae, 152, 2.
1 | Officium sacerdotii vestri esse dicitis intervenire pro reis, et nisi obtineatis, offendi, quasi quod erat officii vestri minime reportetis. |
2 | Hic ego vehementer ambigo utrum istud ex religione descendat. |
3 | Nam si a Domino peccata adeo prohibentur, ut ne poenitendi quidem copia post primam tribuatur; quemadmodum nos possumus ex religione contendere ut nobis qualecumque illud crimen fuerit, dimittatur? |
4 | quod utique, cum impunitum volumus, probamus. |
5 | Et si constat non minus auctorem quam probatorem teneri in omnibus quae peccantur, certum est nos culpae societate vinciri, quoties eum impunitum esse cupimus, qui culpae tenetur obnoxius. |
6 | Tum praeterea accedit hoc quod gravius est. |
7 | Nam omnia peccata videntur veniabiliora, cum is qui reus est correctionem promittit: verum nunc, ut mores nostri sunt, et sceleris poenam cupiunt homines sibi relaxari, et id propter quod scelus admissum est, possidere. |
8 | Pro his quoque interveniendum putat sacerdotium vestrum, de quibus adeo futuri nulla spes est, ut etiam in praesenti eadem criminis ratio perseveret. |
9 | Nam qui tam pervicaciter tenet propter quae crimen admisit, ostendit se, ubi licentia fuerit, similia peccaturum. |