Augustinus, Epistolae, 152, 1.
1 | Optatas admodum Sanctitatis tuae litteras accepi per Bonifacium venerandae legis antistitem; quem eo magis receptum dilexi quod a me desiderata pertulerat, sermonem Sanctitatis tuae et incolumitatem, domine merito venerabilis, et unice colende pater. |
2 | Itaque sine mora quod petebat obtinuit. |
3 | Verum quoniam existit occasio, hoc ipsum quantulumcumque est quod admonitus indulsi, nolo sine mercede remanere. |
4 | Cupio enim accipere eam quae mihi commodet sine pendentis incommodo, imo quae mihi commodet cum gloria dependentis. |