1 | Unum est autem, si verum quaeris audire, quod in te molestissime fero, quod cum sis et huius iam aetatis, et huius vitae ac probitatis, adhuc vis esse catechumenus; quasi fideles non possint, quanto sint fideliores atque meliores, tanto fidelius ac melius administrare rempublicam. |
2 | Quid autem boni agitis in his tantis curis et laboribus vestris, nisi ut bene sit hominibus? |
3 | Si enim hoc non agitis, vel dormire satius est noctesque diesque, quam vigilare in laboribus publicis, nulli utilitati hominum profuturis. |
4 | Nec sane dubito Excellentiam tuam . . . . |