Augustinus, Epistolae, 151, 13.
1 | Quod vero in epistola tua legi, iam te cogi credere, ne a me videreris, et Carthagini me negatum, tu potius cogis his verbis ut absentiae meae causas non taceam. |
2 | Quarum est una, quoniam laborem quem in illa urbe perpeti necesse est, et quem si exponere velim, aliud tantum loquendum est, iam sustinere non possum, quod infirmitati meae propriae, quae nota est omnibus qui familiarius me noverunt, accessit etiam senectus, quae generis humani est communis infirmitas. |
3 | Altera causa est, quod statui, si Dominus velit, quantum mihi ex illis occupationibus, quas Ecclesiae, cui proprio munere servio, necessitas flagitat, datur temporis, id totum impendere labori studiorum ad ecclesiasticas scientias pertinentium; ubi me arbitror, si Dei misericordiae placet, etiam posteris aliquid profuturum. |