Augustinus, Epistolae, 151, 12.
1 | Quae cum ita sint, nec de tua benignitate credo quod tanti sceleris auctor vel particeps fueris, neque quod malitiosa crudelitate fefelleris: quod absit a vita et moribus tuis! |
2 | Nec amicitias vestras tales volo, quibus et ille in suum interitum glorietur de malo, et confirmetur humana suspicio; sed tales potius, quibus ad poenitentiam disponatur, et talem ac tantam poenitentiam, qualem quantamque postulant tam horrenda vulnera medicinam: tanto quippe amicior eris, quanto sceleribus eius inimicior. |
3 | Curiosum est Praestantiae tuae nosse rescriptis, ubi eo die fueris quo illud admissum est; quomodo acceperis, quid postea egeris, aut cum eum videris quid ei dixeris, quid ab illo audieris. |
4 | Ego enim ex quo inde postridie repente discessi, nihil quod hanc rem attinet, de te audire potui. |