Augustinus, Epistolae, 151, 11.
1 | Ubi autem magis potuit apparere non eum habuisse necessitatem quam se habere confinxit, ut eius obtentu tanquam bonus faceret tantum malum, quam quod nec illi placuit de cuius praecepto se ausus est excusare? |
2 | Referat Praestantiae tuae sanctus diaconus qui per N. manus, ipse enim fuerat episcopo quem pro illis miseramus adiunctus, quemadmodum nec indulgentia illis danda visa est, ne vel sic aliquo crimine notarentur; sed tantum commonitorium quo eos ab omni molestia liberos dimittere iuberetur. |
3 | Gratuita igitur crudelitate, nulla necessitate (quamvis et aliae causae, quas suspicamur, nec opus est committere litteris, forsitan fuerint), atrociter contristavit Ecclesiam. |
4 | Ad cuius Ecclesiae gremium frater eius, metuens perire, confugerat, ut eum vivum tanti sceleris consiliarium reperiret: cuius Ecclesiae etiam ipse, cum patronum offendisset, petivit asylum, nec ei potuit denegari. |
5 | Hunc si diligis, detestare; si non vis ut in aeternum puniatur, exhorre. |
6 | Sic existimationi tuae, sic est vitae illius consulendum: nam qui in eo diligit quod odit Deus, non solum odit ipsum, sed etiam seipsum. |