monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 151, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 151, 10.

1 Quid ergo huic in morte accidit mali, ac non potius plurimum boni, cum haec habens dona ad Christum, sine quo inaniter habentur, ex hac vita migravit?
2 Quae apud te non commemorarem, si crederem te laudibus eius offendi.
3 Cum autem hoc non credo, nec illud profecto, quod te, non dico instante, sed saltem volente aut optante posset occidi.
4 Proinde iudicas nobiscum tanto sincerius, quanto innocentius, quod ille cum anima sua, quam cum istius corpore crudelius egerit; quando contemptis nobis, contemptis promissionibus suis, contemptis tot ac tantis petitionibus et admonitionibus tuis, contempta denique Ecclesia Christi (et in ea quo, nisi Christo?), ad finem suae machinationis huius morte pervenit.
5 An vero illius honos, istius vel carceri comparandus est, cum ille fureret sublimatus, iste gauderet inclusus?
6 Horrendis et poenalibus tenebris, omnes non tantum carceres, sed etiam inferos vincit scelerati hominis conscientia.
7 Tibi etiam quid nocuit, cuius etsi famam graviter laesit, tamen innocentiam non peremit?
8 Quamvis fama quoque ipsa salva sit, et apud eos qui te melius noverunt quam nos, et apud nos ipsos, qui curas nobiscum tuas, ne tam immane perpetraretur scelus, tanto expressas inspiciebamus affectu, ut tui cordis invisibilia pene oculis cerneremus.
9 Sibi igitur ille nocuit, quidquid nocuit; suam transfixit animam, suam vitam, suam conscientiam; suam denique ipsam famam, quam bonam solent etiam pessimi concupiscere, caeca illa crudelitate vastavit.
10 Tanto enim est odiosior omnibus bonis, quanto magis impiis placere conatus est, vel placuisse laetatus.
Augustinus HOME