Augustinus, Epistolae, 151, 9.
1 | Quodam die frater eius, cum iam pariter in custodia tenerentur, ait illi: Si ego haec pro meritis patior peccatorum meorum; tu, cuius vitam novimus, tam attente ferventerque christianam, quibus malis meritis ad ista perductus es? |
2 | At ille: Parvumne, inquit, mihi existimas conferri divinitus beneficium, si tamen hoc testimonium tuum de vita mea verum est, ut hoc quod patior, etiamsi usque ad effusionem sanguinis patiar, ibi peccata mea puniantur, nec mihi ad futurum iudicium reserrentur. |
3 | Hic forte aliquis credat eum fuisse sibi conscium aliquorum occultorum impudicitiae peccatorum. |
4 | Dicam ergo quid me Dominus Deus, ad magnam meam consolationem, ex eius ore audire, et plane scire voluerit. |
5 | Cum de hoc ipso, ut sunt humana, sollicitus, solus cum solo agerem, iam in eadem custodia constituto, ne quid esset unde maiore et insigniore poenitentia Deum sibi placare deberet; ille ut erat verecundiae singularis, cum ipsam, licet falsam meam suspicionem erubesceret, sed admonitionem gratissime acciperet, modeste graviterque subridens, et utraque manu meam dexteram apprehendens: Testor, inquit, Sacramenta quae per hanc afferuntur manum, me nullum esse expertum concubitum praeter uxorem, nec ante, nec postea. |