Augustinus, Epistolae, 151, 8.
1 | Et maioris quidem mores apparebant huic saeculo amiciores esse quam Christo: quanquam et ipse iuvenilem prius saecularemque vitam uxore ducta, non parva ex parte correxerat. |
2 | Non tamen fortasse misericors Deus fratris eum esse in morte comitem nisi miserans voluit. |
3 | Ille vero alius religiose vivit, et multum corde vitaque christiana. |
4 | Haec eum fama praecessit, ut in causa Ecclesiae sic veniret: haec consecuta est cum venisset. |
5 | Quae illi vero probitas in moribus, in amicitia fides, in doctrina studium, in religione sinceritas, in coniugio pudicitia, in iudicio continentia; erga inimicos patientia, erga amicos affabilitas, erga sanctos humilitas, erga omnes charitas; in beneficiis praestandis facilitas, in petendis pudor, in recte factis amor, in peccatis dolor! |
6 | Quantum decus honestatis, qui splendor gratiae, quae cura pietatis; quae in subveniendo misericordia, in ignoscendo benevolentia, in orando fiducia! |
7 | Quod salubriter sciebat, qua modestia loquebatur! |
8 | quod inutiliter nesciebat, qua diligentia scrutabatur! |
9 | Quantus in eo contemptus rerum praesentium! |
10 | quanta spes et desiderium bonorum aeternorum! |
11 | Ne relictis omnibus saecularibus actionibus susciperet cingulum militiae christianae, vinculum praepediebat uxorium, quo iam innodatus coeperat concupiscere meliora, quando iam non licebat illa, quamvis inferiora, disrumpere. |