Augustinus, Epistolae, 151, 6.
1 | Unde testor Dilectioni tuae, postero die, quo illius parturitionis nefarius fetus est ortus, cum esset nobis repente nuntiatum illos e carcere ad eum iudicem ductos, quanquam perturbati fuerimus, tamen ego considerans et quae nobis pridie dixeras, et qui esset post illum exorturus dies, quoniam beati Cypriani erat pridiana solemnitas, existimavi quod etiam elegerit diem, quo et tibi postulata concederet, et universam Christi Ecclesiam repente laetificans, ad locum tanti martyris ascendere voluerit, parcendi benignitate quam occidendi potestate sublimior; cum ecce nobis nuntius irruit, quo prius percussos esse nossemus, quam quomodo audirentur quaerere valeremus. |
2 | Provisus enim erat et proximus locus, non suppliciis hominum deputatus, sed ornamento potius civitatis, ubi merito creditur propterea quosdam ante aliquot dies iussisse mactari, ne in istis invidiosa novitas esset: quos consilium fuit sic posse subripi Ecclesiae, si non solum subito feriri iuberentur, verum etiam in loco proximo ferirentur. |
3 | Satis itaque indicavit ei matri se inferre non timuisse cruciatum, cuius timuit interventum: Ecclesiae scilicet sanctae, inter cuius fideles in eius gremio baptizatos et ipsum utique noveramus. |
4 | Post hunc igitur tanti moliminis exitum, cum tam diligenter nobiscum actum esset, ut etiam per te, etsi nesciente te, pene securi et pene certi de salute illorum pridie fieremus; quis non talium, qualis hominum multitudo est, indubitatum haberet, etiam a te nobis verba data, illis animam ablatam? |
5 | Ideo, sicut dixi, vir bone, etiamsi nos hoc non credimus, ignosce credentibus. |