Augustinus, Epistolae, 151, 5.
1 | Nos interea, quoniam rumor erat quod ecclesiastica manus posset eos eripere, falsis promissionibus ludebamur; ut illo non solum quasi volente, sed etiam instante, pro eis ad Comitatum episcopus mitteretur, ea pollicitatione interposita episcopalibus auribus, quod donec aliquid pro eis illic ageretur, nullum causae illorum excitaretur examen. |
2 | Postremo, pridie quam terirentur, venit ad nos Praestantia tua; spem dedisti, qualem nunquam antea dederas, quod eos tibi posset concedere profecturo, cum illi graviter prudenterque dixisses, totum quod tecum tam assidue familiarius secretiusque loqueretur, non te honorare potius quam gravare, atque ad id valere, quod communicato et pertractato inter vos mortis eorum consilio, nemo dubitaret quid post haec omnia sequeretur. |
3 | Quae cum te dixisse nobis indicares, inter narrandum namque tendens in eum locum ubi celebrantur sacramenta fidelium, stupentibus nobis ita iurasti te ista dixisse, ut non solum tunc, verum etiam nunc post tam horrendum inopinatum exitum, cum tuos omnes nutus recolo, nimis mihi impudens videar, si de te aliquid mali credam. |
4 | Quibus tuis verbis sic eum permotum fuisse dicebas, quod velut familiare viaticum tibi eorum donaturus esset salutem. |