Augustinus, Epistolae, 151, 4.
1 | Haec esset et nunc silentii mei causa apud te, quae fuit tunc discessionis meae, si te apud illum egisse crederem, ut tam nefarias ulcisceretur iniurias. |
2 | Credunt ista qui nesciunt quomodo, et quoties, et quae nobis dixeris, cum anxia cura perageremus ut quanto tibi familiarius inhaerebat, quanto ad eum crebrius ventitabas, quanto saepius cum solo colloquebaris, tanto magis curaret existimationem tuam; ne his qui tui dicebantur inimici talem exitum daret, ut nihil cum illo aliud egisse putareris. |
3 | Quod quidem nec ego credo, nec fratres mei qui te in loquelis audierunt, et auditu atque omni nutu viderunt signa benigni pectoris tui. |
4 | Sed, obsecro te, ignosce credentibus: homines enim sunt, et in animis hominum tantae latebrae sunt, et tanti recessus, ut omnes suspiciosi cum merito culpentur, etiam laudari arbitrentur se debere, quod cauti sint. |
5 | Causae stabant; ab uno eorum quos teneri ille repente praeceperat, gravissimam te passum fuisse iniuriam noveramus. |
6 | Frater quoque eius, in quo Ecclesiam maxime persecutus est, nescio quid duriter quasi praeferens tibi respondisse dicebatur. |
7 | Putabantur tibi ambo esse suspecti. |
8 | Postulati cum abiissent, te illic remanente, et cum illo secretius, ut ferebatur, loquente, subito iussi sunt detineri. |
9 | Amicitiam vestram non recentem, sed veterem, homines loquebantur. |
10 | Famam confirmabat tanta coniunctio, et tam assidua solius cum solo sermocinatio. |
11 | Potestas illius magna tunc erat. |
12 | Calumniae facilitas radiabat. |
13 | Non erat grande negotium procurari aliquem, qui diceret quod salute promissa dicendum ille mandasset. |
14 | Omnia in tempore isto suffragabantur, ut etiam uno teste, tanquam invidioso et credibili crimine, sine iubentis discrimine quilibet de medio tolleretur. |