monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 151, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 151, 3.

1 Si quid autem de te mali existimarem, praesertim in ea causa quam etiam non expressam, tamen mihi tua epistola redolebat; absit ut ad te tale aliquid scriberem, ubi ullum vel mihi vel cuiquam beneficium postularem.
2 Aut enim conticescerem, observans tempus ubi te possem habere praesentem; aut si litteris agendum putarem, illud potius agerem, et sic agerem, ut dolorem manifestare vix posses.
3 Nam ideo post illius impiam crudelemque perfidiam (cui etiam per tuam nobiscum participatam sollicitudinem frustra vehementer institimus, ne illo cor nostrum dolore percelleret, suam vero conscientiam tanto scelere trucidaret), continuo sum a Carthagine profectus, occultato abscessu meo, ne tot ac tanti qui eius intra ecclesiam gladium formidabant, violentis fletibus et gemitibus me tenerent, putantes meam sibi aliquid posse prodesse praesentiam, ut quem satis digne pro eius anima obiurgare non possem, pro illorum corporibus etiam rogare compellerer.
4 Quam tamen eorum corporalem salutem satis parietes ecclesiae muniebant.
5 Ego autem duris coarctabar augustiis, quod neque ille me pateretur, qualem oporteret; et insuper facere cogerer quod non deceret.
6 Dolebam etiam graviter vicem venerabilis coepiscopi mei tantae rectoris Ecclesiae, ad cuius pertinere dicebatur officium, post hominis tam nefariam fallaciam adhuc se praebere humilem, quo caeteris parceretur.
7 Fateor; cum tantum malum nullo pectoris robore potuissem tolerare, discessi.
Augustinus HOME