monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 151, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 151, 1.

1 Querela de me apud te litteris tuis indita tanto est mihi gratior, quanto plenior charitatis.
2 Si ergo quod tacui purgare coner, quid conabor aliud quam ostendere te non habuisse causam quam mihi succensere deberes?
3 Sed cum id in te magis diligam, quod de mea reticentia es dignatus offendi, quam inter tuas curas nihil momenti habere credideram; causam meam deseram, si me purgare contendero.
4 Si enim indignari non debuisti, quia non ad te scripserim; nihil me pendis, qui loquarne an taceam indifferenter feras.
5 Porro quia me tacuisse moleste tulisti, indignatio ista, indignatio non est.
6 Non itaque tam doleo me non praebuisse, quam gaudeo te nostrum desiderasse sermonem.
7 Nam veterem amicum, et quod abs te taceri, sed a nobis oportet agnosci, talem ac tantum virum in peregrinis positum, curisque publicis laborantem, quod memoriae fuerim, honori mihi est, non moerori.
8 Ignosce igitur agenti gratias quod me indignum non putasti cui succenseres tacenti.
9 Nunc enim inter tot et tanta negotia, non tua, sed publica, id est omnium, non solum onerosas non esse, verum etiam gratas esse posse litteras meas credidi benevolentiae tuae, qua excellentiam vincis.
Augustinus HOME