Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CL . Augustinus Probae et Iulianae nobilibus viduis gratulatur de filia earum Demetriade, quae virginitatis velum acceperat; agens gratias pro munusculo misso.
1 | Dominarum honore dignissimis, merito illustribus et praestantissimis filiabus PROBAE et IULIANAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem. |
2 | Implestis gaudio cor nostrum, tanto iucundius quanto charius, tanto gratius quanto citius. |
3 | Vestrae namque stirpis sanctimoniam virginalem, quoniam quacumque innotuistis, ac per hoc ubique, fama celeberrima praedicat, velocissimum volatum eius fideliore atque certiore litterarum nuntio praevenistis, et prius nos fecistis exsultare de cognito tam excellenti bono, quam dubitare de audito. |
4 | Quis verbis explicet, quis digno praeconio prosequatur, quantum incomparabiliter gloriosius atque fructuosius habeat ex vestro sanguine feminas virgines Christus, quam viros consules mundus? |
5 | nam volumina temporum, si magnum atque praeclarum est nominis dignitate signare; quanto est maius atque praeclarius cordis et corporis integritate transcendere! |
6 | Magis itaque gaudeat puella nobilis genere, nobilior sanctitate, quod sit per divinum consortium praecipuam in coelis consecutura sublimitatem, quam si esset per humanum connubium prolem propagatura sublimem. |
7 | Generosius quippe elegit Aniciana posteritas tam illustrem familiam beare nuptias nesciendo, quam multiplicare pariendo, et in carne iam imitari vitam Angelorum, quam ex carne adhuc numerum augere mortalium. |
8 | Haec est uberior fecundiorque felicitas, non ventre gravescere, sed mente grandescere; non lactescere pectore, sed corde candescere; non visceribus terram, sed coelum orationibus parturire. |
9 | Dominarum honore dignissimae filiae, perfruamini in illa quod defuit vobis; perseveret usque in finem, adhaerens coniugio quod non habet finem. |
10 | Imitentur eam multae famulae dominam, ignobiles nobilem, fragiliter excelsae excelsius humilem; virgines quae sibi optant Aniciorum claritatem, eligant sanctitatem. |
11 | Illud enim quantalibet cupiditate quando assequentur? |
12 | hoc autem si plene cupierint, mox habebunt. |
13 | Protegat vos incolumes et feliciores dextera Altissimi, dominae honore dignissimae et praestantissimae filiae. |
14 | Pignora Sanctitatis vestrae, praecipue ipsam sanctitate praecipuam, debito vestris meritis officio, dilectione Domini salutamus. |
15 | Velationis apophoretum gratissime accepimus. |