Augustinus, Epistolae, 149, 3, 34.
1 | Ut potui non defui interrogationibus tuis adiutus orationibus tuis, et ipsis quas misisti, disputationibus tuis. |
2 | Cum enim interrogando disputas, et quaeris acriter et doces humiliter. |
3 | Utile est autem ut de obscuritatibus divinarum Scripturarum, quas exercitationis nostrae causa Deus esse voluit, multae inveniantur sententiae, cum aliud alii videtur, quae tamen omnes sanae fidei doctrinaeque concordent. |
4 | Dabis sane veniam stilo meo multum festinanti, ut iam in navi constituto occurrerem perlatori Filium autem nostrum Paulinum, in Christi charitate dulcissimum, in hac potius epistola resaluto, et paucis ut festinus exhortor, ut misericordiae Domini qui sciens dare auxilium de tribulatione, eum turbulentissima tempestate misit in portum, quo tu pelago tranquilliore permeasti, ipsi marinae tranquillitati minime credens, et qui eius rudimentis excipiendis atque nutriendis te dedit, gratias agas quantas potest, et omnia eius ossa dicant: Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10)? |
5 | Non enim uberiore fructu legit vel audit me docentem ac disserentem, vel quibuslibet exhortationibus accendentem, quam inspicit te viventem. |
6 | Resalutant sanctam et sincerissimam Benignitatem tuam conservi mei qui mecum sunt. |
7 | Condiaconus autem noster Peregrinus, ex quo a me profectus est cum sancto fratre nostro Urbano, quando episcopatus sarcinam subire perrexit, nondum remeavit Hipponem: salvos eos tamen in nomine Christi, et litteris eorum et fama nuntiante cognoscimus. |
8 | Compresbyterum Paulinum, et omnes qui tua praesentia in Domino perfruuntur, germano salutamus affectu. |