monumenta.ch > Augustinus > 32
Augustinus, Epistolae, 149, 3, 31. <<<     >>> 33.

Augustinus, Epistolae, 149, 3, 32.

1 Quod autem Mariae dixit, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem (Ioan. XX, 17), nihil aliud me intellexisse noveris, quam tu.
2 Ita enim significare voluit tactum spiritualem, id est, accessum fidei se requirere, qua creditur eum excelsum esse cum Patre.
3 Et quod ab illis duobus in fractione panis est agnitus (Luc. XXIV, 30, 31), Sacramentum esse quod nos in agnitionem suam congregat, nullus debet ambigere.
Augustinus HOME