Augustinus, Epistolae, 149, 3, 31.
1 | De Evangelio inquisitio tua solet multos movere, quomodo Dominus post resurrectionem, cum in eodem corpore surrexerit, a quibusdam qui eum noverant, utriusque sexus hominibus, et agnitus non sit, et agnitus sit. |
2 | Ubi primum quaeri solet utrum in eius corpore, an potius in illorum oculis aliquid factum sit quo non posset agnosci. |
3 | Cum enim legitur, Tenebantur oculi eorum ne agnoscerent eum (Luc. XXIV, 16); impedimentum quoddam agnoscendi videtur in luminibus factum esse cernentium: cum vero aperte alibi dicitur, Apparuit eis in alia effigie (Marc. VI, 12), utique in ipso corpore cuius alia erat effigies, aliquid factum fuisse, quo impedimento tenerentur, id est, moram agnoscendi paterentur oculi illorum. |
4 | Sed ego miror, cum duo sint in corpore quibus cuiusque species agnoscatur, lineamenta et color, cur ante resurrectionem, quod in monte ita transfiguratus est ut fieret et vultus eius splendidissimus sicut sol (Matth. XVII, 2), neminem movet eum usque ad tantam excellentiam fulgoris et lucis colorem sui corporis mutare potuisse; et post resurrectionem movet aliquatenus lineamenta mutata esse, ut non posset agnosci, et rursum eadem potentiae facultate, sicut tunc pristinum colorem, sic et post resurrectionem pristina lineamenta revocasse. |
5 | Nam et illi tres discipuli, ante quorum oculos in monte transfiguratus est, non eum agnoscerent, si ad eos talis aliunde venisset: sed quia cum illo erant, ipsum esse certissime retinebant. |
6 | At enim corpus ipsum erat, in quo resurrexit. |
7 | Quid hoc ad rem? |
8 | Nam illud utique ipsum corpus erat in quo in monte transfiguratus est; et ipsum erat iuvenis in quo natus est: et tamen si quis eum repente iuvenem vidisset, qui nonnisi infantulum nosset, non utique agnosceret. |
9 | An vero ad lineamenta mutanda non potest celeriter Dei potestas, quod potest per annorum moras hominis aetas? |