Augustinus, Epistolae, 149, 2, 30.
1 | Dicam, quod et ipse in Scripturis potes advertere, saepe sapientiam positam etiam in sedibus mundi huius, quam dicit expressius sapientiam huius mundi. |
2 | Nec moveat quod hic non addidit, Mundi. |
3 | Non enim et alio loco, cum ait, Ubi sapiens? |
4 | ubi scriba (I Cor. I, 20)? |
5 | addidit, Huius mundi; ut diceret, Ubi sapiens huius mundi: et tamen hoc intelligitur. |
6 | Sic et ista ratio sapientiae. |
7 | Nihil enim ab eis dicitur in huiusmodi superstitiosis observationibus, ubi non mundi huius elementorum naturarumque rerum, ratio quaedam sapientiae reddi videatur. |
8 | Nam et cum dicit, Cavete ne quis vos decipiat per philosophiam; non ait, Huius mundi: et quid est philosophia latine, nisi studium sapientiae? |
9 | Sunt ergo, inquit, ista rationem quidem habentia sapientiae, id est, de quibus aliqua ratio reddatur secundum elementa mundi huius, et principatus ac potestates. |
10 | In observatione et humilitate cordis: id enim agunt ista, ut superstitionis vitio cor humilietur. |
11 | Ad non parcendum corpori: dum fraudatur istis escis quibus compellitur abstinere. |
12 | Non in honore aliquo ad saturitatem carnis: non quod honoratius illo magis quam illo cibo caro saturetur, cum ad eius necessitatem non pertineat nisi quolibet valetudini apto alimento refici atque fulciri. |