monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, Epistolae, 149, 2, 28. <<<     >>> 30.

Augustinus, Epistolae, 149, 2, 29.

1 His dictis inserit verba eorum qui decernunt de hoc mundo per has observationes quasi rationabiles, affectata vanitate humilitatis inflati: Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis.
2 Recolamus quod dictum est superius, ut hoc intelligamus.
3 Non vult enim eos in his observationibus iudicari, ubi dicitur, Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis: quae sunt omnia, inquit, in corruptionem per abusionem.
4 Omnia haec, inquit, magis ad corruptionem valent, cum superstitiose ab eis abstinetur, ut eis homo abutatur, id est, non eis utatur secundum praecepta et doctrinas hominum.
5 Hoc planum est; sed quod sequitur multum requiris: Quae sunt quidem rationem habentia sapientiae in observatione, et humilitate cordis, et vexatione corporis; vel, sicut alii interpretati sunt, ad non parcendura corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
6 Cur, inquis, haec dicit rationem habere sapientiae, quae ita reprehendit?
Augustinus HOME