Augustinus, Epistolae, 149, 2, 26.
1 | Hinc iam ne umbris Iudaismi seducantur, adiungit: In quo etiam circumcisi estis, circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis; vel, sicut aliqui habent, in exspoliatione corporis peccatorum carnis, in circumcisione Christi; consepulti ei in Baptismo, in quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. |
2 | Vide quemadmodum et hic corpus Christi eos ostendit, ut ista contemnant, cohaerentes tanto capiti suo, mediatori Dei et hominum Christo Iesu, et nullum falsum vel invalidum medium per quod Deo cohaereant, requirentes. |
3 | Et vos, inquit, cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis vestrae; praeputium vocavit quod significatur praeputio, hoc est delicta carnalia quibus exspoliandi sumus: vivificavit, inquit, cum illo, donans vobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum in decretis, quod erat contrarium nobis; quia reos Lex faciebat, quae subintraverat ut abundaret delictum. |
4 | Tollens, inquit, illud de medio et affigens illud cruci, exuens se carne, principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso: non utique bonos, sed malos principatus et malas potestates, diabolicas scilicet et daemoniacas exemplavit; id est, exemplum de illis dedit, ut quemadmodum ipse se exuit carne, sic suos ostenderet exuendos carnalibus vitiis, per quae illi eis dominabantur. |