Augustinus, Epistolae, 149, 2, 25.
1 | Nam etsi corpore, inquit, absens sum, spiritu vobiscum sum; gaudens, et videns vestram ordinationem, et id quod deest fidei vestrae in Christo. |
2 | Ideo illis timebat, quoniam quid eis adhuc deesset, videbat. |
3 | Sicut ergo accepistis, inquit, Iesum Christum Dominum nostrum, in ipso ambulate; radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in fide, sicut et didicistis, abundantes in ea gratiarum actione. |
4 | Vult eos fide nutriri, ut capaces fiant participandorum thesaurorum sapientiae et scientiae, qui sunt absconditi in Christo; ne antequam sint ad haec idonei, veri simili sermone capiantur, et a veritatis itinere devient. |
5 | Deinde apertius, quid eis timeat ostendens: Videte, inquit, ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. |
6 | Ideo corporaliter dixit, quia illi umbratiliter seducebant; translato verbo usus, sicut etiam umbrae nomen in his rebus non est utique verbum proprium, sed quadam similitudinis ratione translatum. |
7 | Et estis in illo, inquit, repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. |
8 | Per principatus enim et potestates superstitio Gentilium vel Philosophi seducebant, praedicantes illam quam vocant theologiam per clementa huius mundi. |
9 | Caput autem omnium Christum, principium omnium voluit intelligi, sicut ipse, cum ei dictum esset. |
10 | Tu quis es? |
11 | respondit: Principium, qui et loquor vobis (Ioan. VIII, 25). |
12 | Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Id. I, 3). |
13 | Mirabiliter autem vult eos esse horum velut mirabilium contemptores, cum eos ostendit corpus factos illius capitis, dicendo: Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. |