monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, Epistolae, 149, 2, 23. <<<     >>> 25.

Augustinus, Epistolae, 149, 2, 24.

1 Totam ergo ipsius sententiae circumstantiam videamus: ita enim Apostoli intentione perspecta, sensum eius, quantum valemus, fortasse tenebimus.
2 Quibus enim ista scribit, metuebat eos seduci umbris rerum, dulci nomine scientiae, et averti a luce veritatis quae est in Christo Iesu Domino nostro.
3 Hanc autem sub nomine sapientiae vel scientiae curam vanarum superfluarumve observationum, et de superstitione gentilitatis, maximeque ab eis qui Philosophi sunt nuncupati, et a Iudaismo, cavendam esse cernebat, ubi erant umbrae futurorum removendae, quoniam lumen earum iam Christus advenerat.
4 Cum ergo commemorasset et commendasset quantum certamen pro eis haberet, et pro his qui Laodiceae fuerant, et quicumque non viderant faciem eius in carne, ut cordibus consolarentur copulati in charitate, et in omnibus divitiis plenitudinis intellectus, ad cognoscendum mysterium Dei, quod est Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi; Hoc dico, inquit, ut nemo vos circumveniat in veri simili sermone: quia veritatis amore ducebantur, veri similitudinem illis timuit, ne deciperentur.
5 Et ideo commendavit in Christo quod dulcissimum habebant thesaurum, scilicet sapientiae et scientiae, cuius nomine et promissione induci poterant in errorem.
Augustinus HOME