monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, Epistolae, 149, 2, 22. <<<     >>> 24.

Augustinus, Epistolae, 149, 2, 23.

1 In Epistola porro ad Colossenses quod scriptum est, Nemo vos seducat volens in humilitate (Coloss. II, 18), et caetera quae sequuntur, quousque tibi obscura esse dixisti, nec ego adhuc sine caligine intelligo.
2 Atque utinam praesens de me ista quaesiisses: in eo quippe sensu, quem mihi in his verbis habere videor, adhibenda est quaedam pronuntiatio in vultu et modo vocis, qui exprimi litteris non potest, ut ex aliqua parte aperiatur; quod ideo fit obscurius, quia non recte, sicut existimo, pronuntiatur.
3 Quod enim scriptum est, Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis; tanquam praeceptum putatur Apostoli, nescio quid tangere, gustare, attaminare prohibentis.
4 Contra est autem, si tamen in tanta obscuritate ista non fallor.
5 Per irrisionem quippe verba posuit eorum, a quibus eos nolebat decipi atque seduci, qui discernentes cibos secundum culturam Angelorum, atque ita de hoc mundo decernentes, dicunt, Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis; cum sint omnia munda mundis (Tit. I, 15), et omnis creatura Dei bona sit (I Tim. IV, 4): quod in alio loco ipse evidenter commendat.
Augustinus HOME