monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, Epistolae, 149, 2, 21. <<<     >>> 23.

Augustinus, Epistolae, 149, 2, 22.

1 Non sunt in ista vocatione, qui in fide quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), etiamsi aliquantum ambulant, non perseverant usque in finem.
2 Et utique potuerunt rapi, ne malitia mutaret intellectum eorum (Sap. IV, 11), si ad illam praedestinationem et vocationem, quae secundum propositum et sine poenitentia est, pertinerent.
3 At ne quisquam praesumptor ita de occultis iudicet alienis, ut dicat, Ideo non rapti sunt ex hac vita, antequam essent fidei desertores, quia in eadem vita non fideliter ambulabant, et hoc in eorum cordibus noverat Dominus, quamvis hominibus aliter appareret: quid dicturus est de infantulis parvulis, qui plerique accepto in illa aetate christianae gratiae Sacramento, cum sine dubio pertinerent ad vitam aeternam regnumque coelorum, si continuo ex hac vita emigrarent, sinuntur crescere, et nonnulli etiam apostatae fiunt?
4 Unde, nisi quia non pertinent ad illam praedestinationem, et secundum propositum ac sine poenitentia vocationem?
5 Cur autem ad eam alii pertineant, alii non pertineant, occulta causa esse potest, iniusta esse non potest.
6 Numquid enim iniquitas apud Deum? Absit (Rom. IX, 14).
7 Nam et hoc ad illam pertinet altitudinem iudiciorum, quam mirans tanquam expavit Apostolus.
8 Ideo quippe illa iudicia vocat, ne quisquam talia fieri putet, sive iniquitate sive temeritate facientis, sive casu et fortuito labentibus ullis partibus tam dispositorum sub tanta sapientia Dei saeculorum.
Augustinus HOME