monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, Epistolae, 149, 2, 19. <<<     >>> 21.

Augustinus, Epistolae, 149, 2, 20.

1 Hinc adiungit ea, quae inquirenda posuisti, Secundum Evangelium quidem inimici propter vos.
2 Pretium quippe redemptionis nostrae sanguis est Christi, qui utique nonnisi ab inimicis potuit occidi.
3 Hic est ille usus malorum in provectum bonorum.
4 Quod vero adiungit, secundum electionem autem dilecti propter patres, hinc ostendit non illos inimicos, sed electos esse dilectos.
5 Sed Scripturae mos est ita loqui de parte tanquam de toto: sicut Corinthios in primis Epistolae suae partibus, ita laudat tanquam omnes tales sint, cum essent laudabiles quidam eorum; et postea in nonnullis Epistolae ipsius locis, ita reprehendit tanquam omnes culpabiles essent, propter quosdam qui tales erant.
6 Istam divinarum Scripturarum consuetudinem per omne corpus Litterarum eius creberrime sparsam, quisquis diligenter adverterit, multa dissolvit quae inter se videntur esse contraria.
7 Inimicos ergo alios dicit, alios dilectos: sed quia in uno populo erant, velut eosdem ipsos dicere videtur.
8 Quanquam et ex ipsis inimicis qui crucifixerunt Dominum, plerique conversi sunt, et apparuerunt electi.
9 Tunc electi, quando conversi, quantum ad salutis initium: quantum vero ad Dei praescientiam, non tunc electi, sed ante constitutionem mundi, sicut idem dicit apostolus, quod elegerit nos ante mundi constitutionem (Eph. I, 4).
10 Duobus itaque modis, ipsi inimici qui dilecti: sive quia in uno populo utrique fuerant; sive quia ex inimicis saevientibus usque ad sanguinem Christi, quidam eorum dilecti facti erant secundum electionem quae latebat in praescientia Dei.
11 Ad hoc enim addidit, propter patres; quia id quod patribus promissum est oportebat impleri, sicut circa finem Epistolae ad Romanos ait: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum.
12 Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. XV, 8, 9).
13 Secundum istam misericordiam dictum est, inimici propter vos: quod et supra dixerat, Illorum delicto salus Gentibus.
Augustinus HOME