Augustinus, Epistolae, 149, 2, 19.
1 | Hanc igitur altitudinem sacramenti sic commendat Apostolus: Nolo vos ignorare, fratres, hoc sacramentum, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25, 26). |
2 | Ex parte, dixit, quia non omnes excaecati sunt: erant enim ex illisqui Christum cognoverunt. |
3 | Plenitudo autem Gentium in his intrat, qui secundum propositum vocati sunt; et sic omnis Israel salvus fiet, quia et ex Iudaeis et ex Gentibus, qui secundum propositum vocati sunt, ipsi verus sunt Israel, de quo dicit idem Apostolus, Et super Israel Dei (Galat. VI, 16): illos autem dicit Israel secundum carnem; Videte, inquit, Israel secundum carnem (I Cor. X, 18). |
4 | Deinde interponit testimonium prophetae, Veniet ex Sion, qui eripiat et avertat impietatem ab Iacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Isai. LIX, 20): non utique omnium Iudaeorum, sed dilectorum. |