monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, Epistolae, 149, 2, 17. <<<     >>> 19.

Augustinus, Epistolae, 149, 2, 18.

1 Unde nec illud moveat te, quod de Iudaeis idem apostolus ait: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos; secundum electionem autem dilecti propter patres (Rom. XI, 28).
2 Altitudo quippe illa divitiarum sapientiae et scientiae Dei, et illa inscrutabilia iudicia eius, et investigabiles viae eius, hanc fidelibus cordibus magnam ingerunt admirationem, qui de illius sapientia pertendente a fine usque ad finem fortiter, et omnia suaviter disponente (Sap. VIII, 1) non dubitant, quid sit quod ei placet ut nascantur, crescant ac multiplicentur hi, quos etsi malos ipse non fecit, tamen malos futuros esse praescivit.
3 Nimis enim consilium eius in abdito est, quo etiam malis bene utitur ad provectum bonorum, etiam in hoc mirificans omnipotentiam bonitatis suae: quia sicut illorum nequitiae est male uti bonis operibus eius, sic illius sapientiae est bene uti malis operibus eorum.
Augustinus HOME