Augustinus, Epistolae, 149, 2, 17.
1 | Haec autem causa praecipua fuit ista dicendi, ut his breviter perstrictis atque significatis, non putaretur negligendum esse quod sequitur, pro omnibus hominibus, pro regibus, et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et charitate: ne quisquam, sicut se habet humanae cogitationis infirmitas, existimaret non esse ista facienda pro his a quibus persecutionem patiebatur Ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum genere colligenda. |
2 | Unde adiungit et dicit: Hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. |
3 | Et ne quisquam diceret posse esse salutis viam in bona conversatione et unius Dei omnipotentis cultu, sine participatione corporis et sanguinis Christi; Unus enim Deus, inquit, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus: ut illud quod dixerat, omnes homines vult salvos fieri, nullo alio modo intelligatur praestari, nisi per mediatorem, non Deum, quod semper Verbum erat, sed hominem Christum Iesum, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ioan. I, 14). |