monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, Epistolae, 149, 2, 15. <<<     >>> 17.

Augustinus, Epistolae, 149, 2, 16.

1 Sed eligo in his verbis hoc intelligere, quod omnis vel pene omnis frequentat Ecclesia, ut precationes accipiamus dictas, quas facimus in celebratione Sacramentorum, antequam illud quod est in Domini mensa incipiat benedici: orationes, cum benedicitur et sanctificatur, et ad distribuendum comminuitur; quam totam petitionem fere omnis Ecclesia dominica oratione concludit.
2 Ad quem intellectum etiam verbi graeci origo nos adiuvat.
3 Nam eam quam dicunt εὐχήν, raro ita Scriptura ponit ut intelligatur oratio: sed plerumque et multo usitatius votum appellat εὐχήν, προσευχήν vero, quod verbum ita positum est unde tractamus, semper orationem vocat.
4 Unde hanc verbi originem, sicut superius dixi, nonnulli minus erudite intuentes, προσευχήν non orationem, sed adorationem dicere voluerunt, quae potius προσκύνησις dicitur: sed quia oratio interdum vocatur εὐχή, adoratio putata est προσευχή.
5 Porro si usitatius, ut dixi, in Scripturis votum appellatur εὐχή, excepto nomine generali orationis, ea proprie intelligenda est oratio, quam facimus ad votum, id est πρὸς εὐχήν.
6 Voventur autem omnia quae offeruntur Deo, maxime sancti altaris oblatio; quo Sacramento praedicatur nostrum illud votum maximum, quo nos vovimus in Christo esse mansuros, utique in compage corporis Christi.
7 Cuius rei sacramentum est, quod unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17).
8 Ideo in huius sanctificationis praeparatione, existimo Apostolum iussisse proprie fieri προσευχάς, id est orationes, vel, ut nonnulli minus perite interpretati sunt, adorationes; hoc est enim ad votum, quod usitatius in Scripturis nuncupatur εὐχή.
9 Interpellationes autem, sive, ut vestri codices habent, postulationes, fiunt cum populus benedicitur: tunc enim antistites, velut advocati, susceptos suos per manus impositionem misericordissimae offerunt potestati.
10 Quibus peractis, et participato tanto Sacramento, gratiarum actio cuncta concludit, quam in his etiam verbis ultimam commendavit Apostolus.
Augustinus HOME